- ALETIDES
- ALETIDESsacrificia quaedam Atheniensium, pro Iscario et Erigone, quae oscillis agebantur. Cum vero in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendiô mortem sibi consciscerent propter Erigonem, habitô ab Apolline oraculô, sacrificium sollenne instituerunt, quod publice, privatimque faciebant, et id Aletides appellabant, quod Erigone sola cum cane ignotâ patrem Icarium mendica persequuta sit: ab ἀλάω erro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.